0 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eiusbeth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suiszai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illiusioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum0 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeoain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
sexta-feira, 22 de maio de 2009
Assinar:
Postagens (Atom)